monumenta.ch > Cassiodorus > 9
Cassiodorus, De Anima, VIII. De sede animae. <<<     >>> X. De cognoscendis malis hominibus.

Cassiodorus, De Anima, CAPUT IX. De positione corporis.

1 Procerum animal et in effigiem pulcherrimae speculationis erectum, ad res supernas et rationabiles intuendas, cuius harmonica dispositio ingentia nobis sacramenta declarat. Imprimis caput nostrum sex ossibus compaginatum, in similitudinem coelestis sphaerae rotunda concavitate [ms. Aud., rotundae concavum] formatum est; ut senarium illum perfectissimum numerum sedes nostri cerebri, in cuius organo sapimus, contineret.
2 Hinc et oculi, quasi sacrorum Testamentorum pulcherrima duo volumina [ed., lumina] collocantur; ad quorum similitudinem omnia nobis combinata descendunt, ut aures, nares, labia, brachia, latera, crura, tibiae, pedes. In hac enim mystica dualitate compago totius corporis continetur; et sicut illa Testamenta ad unum respiciunt, unum sapiunt, ita haec officia in unam se convenientiam operationemque coniungunt.
3 Sed haec tamen parilitas, pulcherrima distributione consociata, alterutrum sibi mutuat ornatum.
4 Sunt etiam singularia in medio constituta, ne in unam partem praeiudicialiter vergentia [ed., urgentia], alteram competenti decore nudarent, nasus, os, guttur, pectus, umbilicus, et genitalium virga descendens, quae laudabilia et honoranda monstrantur, quando in medio collocata consistunt. Capiti autem nostro, quod sensus capit universos, recte cervix quasi quaedam columna supponitur, docens nos religionem sanctam in unam fidei consistere validissimam firmitatem.
5 Lingua quoque, vocis nostrae decentissimum plectrum, data est ad sermonum nostrorum convenientiam temperandam, ut nos articulata verba ab animalium confusione distinguerent. Nec illud videatur incassum, quod uni gutturi duae serviunt digestiones, scilicet, ut omnis intellectus prudentis animae, quasi cibus acceptus, et rationis calore decoctus, per gemina Testamentorum itinera competentibus tractatibus explicetur.
6 Et quoniam neque cornu, neque dente, neque fuga (sicut alia animalia), corporis humani forma se praevalet vindicare, robustus illi thorax brachiaque concessa sunt, ut illatam iniuriam manu defenderet, et obiectu pectoris [ed., corporis] quasi quodam clypeo vindicaret. Genitalia vero nostra in magnum ministerium [ms. Aud., mysterium] quis dubitet attributa?
7 Unde, praestante Deo, hominis reparatio fecunda procedit: unde mortales nesciunt habere defectum, quando, personis pereuntibus, genus noscitur servari posse continuum. Decorum membrum, si non fuisset turpi libidine sordidatum. Quid enim illo pretiosius esset, si inde humanum genus sine culpa descenderet? Sic omnia praeconialia creata sunt, si peccatis polluentibus non redderentur obscena.
8 Hoc autem corpus animatum quinque sensibus administratur ac regitur; qui licet sint communes cum belluis, a nobis tamen rationabili iudicio melius distinguuntur atque complentur. Primus eorum visus est, qui aere illuminato colores recipit corporales, et in eis suas proprietates agnoscit. Aspectus enim est (ut veteres definire maluerunt) vis animae spiritualis, egrediens per oculi pupillam, res non adeo longinquas attingens, sed ad quas poterit pervenire, diiudicans: illud videns, ad quod destinatur ut videat.
9 Nam si de interioribus suis oculi viderent, etiam seipsos sine dubitatione conspicerent. Hoc etiam Pater sensit Augustinus. Secundus auditus est, qui concavis et cochleatis auribus sonos accipit, aeris verberationibus concrepantes, ratione diiudicans quid sit auditum. Tertius odoratus est, qui diversos odores assumens, vim redolentium corporum, quasi quodam invisibili fumo naribus suscepto, competenti aspiramine perpendit. Quartus est gustus, quo multarum rerum saporem palati diiudicatione cognoscimus.
10 Quintus est tactus, qui etiam cunctis membris communiter noscitur attributus. Elegantior nobis in manibus est, quae singulariter datae sunt ad multas cogitationes nostras communiter [ms. Iur., comiter] explicandas. Altera enim per illas evenit firmior memoria; nam quod oblivisci possumus, istis scribentibus sine labore retinemus. Hae sunt diversarum artium opifices, et pene totius nostrae operationis effectus.
11 Nam quid prodesset sensum aliqua facienda concipere, si haec laboriosa manus non probaretur implere? Nec illud arbitror praetereundum, quod pedes nostri manusque denaria digitorum quantitate formantur , ut cursus vitae nostrae atque operatio sacramenta coelestis Decalogi contineret: ne praeter legem Domini aut cogitare aliquid, aut agere deberemus.
12 Facies ipsa prudentiae patefacit indicia; in effigie nostra exeunt occultae cogitationes, et ex hac parte cognoscitur qualis intus animus voluntasque versetur .
13 Vultus siquidem noster, qui a voluntate nominatur, speculum quoddam est animae suae: quia quod substantialiter non cernitur, per huius habitum evidentissime declaratur. Quanta possint de membris eius reliquis dici! Cur triginta duobus dentibus gingivarum nostrarum ordo clavatus sit? Quare cervix nostra septem nodis, spina viginti tribus spondylis colligatur?
14 Costae viginti quatuor radiis pro viscerum defensione flectantur: ne teneritudo illa interaneorum importuna facillime laederetur iniuria? Nervi quam congrua dispersione corpus omne contineant, Quomodo venae nutribili sanguine competenter irrigent membra? Quemadmodum ossa nos medullata corroborent? Cur unguibus nostris commune sit iugiter crescere cum capillis?
15 Quam decore, quam utiliter carnes nostras vestiat cutis, ut nec humor internus turpiter defluat, nec pulchritudo coloris subducta venustate depereat?
16 Sed cum membra singula diversa corpori praebere videantur officia, aliudque nobis sublime, aliud mediocre, aliud sit in ultimo constitutum, in tantam complexionis gratiam convenerunt, ut omnia sint [ed., sibi] necessaria, omnia probentur accommoda, sicut Apostolus ait, cum Ecclesiam Dei studio charitatis adunaret: Non potest dicere oculus manui: Non es mihi necessaria; aut iterum caput pedibus: Non desidero operam vestram; sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; et quae putamus ignobiliora esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus [I Cor. XII, 21, 22, 23]. Deus enim ita temperavit corpus atque distribuit, ut membra inter se mutuis adiutoriis indigerent.
17 Sed hoc, propter nimiam prolixitatem in summam dictum, abunde sufficiat, nullum corporale animal in tantam mysteriorum significationem fuisse formatum. Debuit enim consilio summo fieri, quod videbatur rationabili animae esse coniungendum. O summi opificis creatura mirabilis, qui sic humani corporis lineamenta disposuit, ut si primi hominis non esset peccatis gravantibus onerata, magnis muneribus non fuisset exuta!
18 Qualia enim meruit tunc habere libera, quae nunc tot bona noscitur retinere damnata? Verum ista caro, quamvis diversis vitiis appetatur, multisque vulneribus lacerata subiaceat, ipsa tamen est quae coeleste Psalterium canit, quae gloriosos martyres facit, quae conditorem suum visitata promeruit, quae ipsam quoque vitalem crucem sancti Redemptoris accepit: merito iam spiritalis futura creditur, quando et hic mortalis tanto munere perfuncta gloriatur. Sic enim ista magna quidem natura, sed originali delicto peccatis quotidianis obnoxia, ieiuniis, eleemosynis, assiduisque orationibus divina se suffragante gratia componit: sic emundatis sordibus peccatorum lucidam praeparat mentem, ut suum suscipere mereatur auctorem.
19 Fit Dei templum, quae se criminibus non concessit hospitium . Credo divina miseratione provisum, ut corpus subderet animae, animam sibi, totumque salubriter ad Deum respiceret Creatorem .
20 Peractis his quae dicenda fuerunt, congruum videtur de animarum signis indiciisque disserere: quia licet earum substantia una esse videatur, longe tamen disparibus qualitatibus segregantur. Ac primum dicamus quemadmodum malorum hominum consuetudo moresque declarentur; quatenus quos interius videre non possumus, quibusdam indiciis extrinsecus approbemus.
Cassiodorus HOME

bmv294.23 vad317.77v

Cassiodorus, De Anima, VIII. De sede animae. <<<     >>> X. De cognoscendis malis hominibus.
monumenta.ch > Cassiodorus > 9

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik